HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT LXXXV: De morte Isaac, et regibus Edom

#Gen. XXXV#Gen. XXXVI#I Paralip. I

Venit etiam ad Isaac patrem suum in civitate Hebron, et jam mortuam invenit matrem. Nec multum etiam post adventum ejus, completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum, vel secundum Josephum centum octoginta quinque annorum. Et appositus est populo suo plenus dierum, et sepelierunt eum filii ejus, Esau, et Jacob in spelunca duplici. Hic terminatur primus liber Joseph. Porro mortuo patre ditati sunt Esau, et Jacob, ita quod eos terra non caperet. Et rediit Esau ad montana, quae dimiserat, et dicta est terra Idumaea ab Edom, quae prius Bosra dicebatur. Enumerans enim Moyses duodecim reges terrae illius a primo usque ad ultimum, quem videre potuit, ait: Et regnavit pro Bela, Jobah filius Zarae de Bosra, et tunc dicunt quidam, fuisse Job pronepotem Esau; sed Hebraei contradicunt, ut supra dictum est. Videtur etiam in Genesi quod eadem terra ante Esau, etiam dicta fuit Seir. Enumeratis enim filiis Esau, enumerat princeps Horraeorum, qui fuerant in terra ante Esau, de quibus incipit sic: Isti sunt filii Seir Horraei habitatores terrae, etc. Horraeos enim expulit Esau, ut legitur in Paralipomenon. Quidam tamen dicunt hic enumeratos reges, qui fuerunt in Edom, antequam filii Israel habuissent regem, scilicet Saul, et dicunt hanc enumerationem esse appositam ab Esdra, qui scire potuit eam. In enumeratione vero istorum, legitur de Janna filio Subeon, cujus filiam duxit Esau; qui invenerat aquas calidas in solitudine, dum pasceret asinas patris sui. Hebraeum verbum est invenit Jamnum, de quo, ut ait Hieronymus, varie disputant Hebraei. Dicunt quidam Jamnum Maria, quia lacum invenit in eremo. Alii putant aquas calidas, lingua punica quae affinis est Hebraeae, hoc nomine dici, quas Graeci Thermas vocant. Alii dicunt eum onagros asinabus admiscuisse, ut inde veloces asini nascerentur, qui vocantur jamnum. Alii dicunt, jamnum associationem, quia primus asinis equas fecit ascendi, ut muli nascerentur. Et notandum quia, in recapitulatione filiorum Esau, posuit Moyses alia nomina uxorum ejus, ab illis, quae ante posuerat. Dicit etiam Josephus, quod Amalech, Esau filius naturalis de concubina, habitavit in parte Idumaeae, quae Gabolitis dicebatur, et dixit eam Amelechitem. His vero praetermissis, transeundum est ad generationem Jacob.